Tommaso Campanella, Syntagma, p. 108

Precedente Successiva

prodesse, ut quidquid volunt defendentes lucra sectentur, ac principibus
tyrannis, ut hoc modo subditos emungant pecunia.
Sapientia autem Dei incarnata leges omnes ad dilectionem Dei et proximi
reducit: quo praecepto neglecto, nihil valent leges caeterae; observato,
superfluunt. Exceptis ceremonialibus, quibus populus Deo subiicitur,
eius auxilium imploraturus, et proximo ordinatur commodis mutuo
futuris.
Articulus 9
De theologis
In theologia methodici habentur Damascenus, Petrus Lombardus et divus
Thomas in Summa;caeteri sunt commentatores aut quaestionarii.
Antiquorum vero Patrum alii ad historiam meliores habentur, ut Hieronymus;
alii ad allegoricos sensus, ut Ambrosius; alii ad morales, ut
Gregorius et Chrysostomus; alii ad omnes, ut Origenes, licet mysticos
magis ambiat; Augustinus inter controversias et subtilitates eloquentiam
optat, sed non habet quantam Ambrosius, minus optans. In numeroso
autem dicendi genere et suavi eloquentia Leo antecellit, cum praesertim
dogmata abstrusissima clare et suaviter explanat, licet stylus eius sit magis
oratorius quam dogmaticus.
Modus vero scribendi theologiam per quaestiones incepit ab Alberto
Magno et Alexandro de Ales Franciscano, estque satis utilis tum ad
brevitatem, tum ad veritatem enucleandam, tum ad contrarias falsasque
opiniones explodendas citra taedium. Et in hoc deinde claruerunt divus
Thomas, sanctus Bonaventura et Ioannes Scotus, ut utrisque subtilior,
sic et obscurior; subtilis etiam est Durandus et solidus ac clarus et liberior
in opinando; Occham vero in inveniendo mirus et liber; quem stylo
consimili, non autem libertate, insequitur Herveus; denique Caietanus
subtilis est, resolutus, brevis, et ubi loquitur absque ductore, acumen
addit plus quam in reliquis commentis facere soleat. Sed omnes aeque
expertes eloquentiae fuerunt.
Quibus succedunt qui elegantiam quidem affectavere: caeterum nihil
de suo proferunt, sed meri recitatores existunt, quales sunt omnes fere
moderni. Bellarminus controversias hac tempestate plurimum illustravit,
clarus, non inelegans, magnus in labore, sed modicus tamen in inventione.
Desideratur adhuc theologica scientia cum confutatione sectarum

Precedente Successiva