Tommaso Campanella, Syntagma, p. 112

Precedente Successiva

grammaticationes; quemadmodum etiam fecit Erasmus in theologicis
grammaticae et in grammaticis theologiae gloriam ambiens.
Politianus autem, Calcagninus et similes eruditionis suae rationem habent,
nec illam ut superiores prostituunt. Cardanus denique physiologica
et curiosa plura confirmat ex moralibus, medicina et omnibus fere scientiis,
additque superstitiosa multa, ut Apuleius, et hoc praesertim nomine
bonus est, quia nihil negligit, nihil intacti relinquit, unde homo considerationes
augeat et scientias locupletet. Quemadmodum nuperrime
Boccalinus principibus atque populis studium veritatis fastidientibus,
quasi per ludum politicas versutias ac veritates instillans, quamquam
philosophis non ita gratus est, quibus simplex veritas brevisque et sola
tantum arridet.
Atque haec ipsa erant, amicissime Naudaee, quae tibi sciscitanti ac
fortiter emulgenti effundere coactus fui, utinam tam utiliter et ex arte
quam ex veritate et animo; quae si tibi tuisque amicis fratribus Puteanis,
Moreau, Diodato, Motteo Vaierio, Gassendo, Gaffarello, Patino, Mersennio,
Slingelando, clarissimis doctissimisque viris, quorum mihi benevolentiam
dudum conciliasti, placuisse intellexero, quod meum erat me
assecutum fuisse gaudebo summopere, multumque me tuo et similium
optimorum hominum iudicio efferam. Plura etiam in tui et ipsorum
gratiam dicturus, nisi ista mihi consultius tacere visum fuisset, propter
aemulorum invidiam, quam toties expertus non possum adhuc non plurimum
reformidare.

Precedente Successiva