Tommaso Campanella, Syntagma, p. 30

Precedente Successiva

CAPUT I
De libris propriis
Articulus 1
De tempore et occasione scribendi libros in adolescentia et in fervore studiorum
Equidem quinquennis adhuc literulis ac pietati adeo studiosam operam
dedi, ut quicquid parentes et avi et concionatores de divinis ecclesiasticisque
rebus dicerent, et quicquid paedagogi docerent, animo
conderem. Anno decimo tertio, grammaticorum dogmata ac versificatoriae
artis ita perceperam ut, quicquid liberet, prosa ac metro possem
eloqui, multaque carmina tunc edidi, haud tamen nervosa. Mox in quartanam
incidens per sex menses, anno quasi decimo quarto cum dimidio,
accidit ut parens Neapolim me vocatum a Iulio Campanella, iuris prudentiae
lectore, mittere vellet; sed eodem tempore religionem Dominicanorum,
cum ex ea concionatorem eloquentem audivissem, logicesque
ab eodem principia praegustassem, maxime autem sancti Thomae et Alberti
Magni historia affectus fuissem, profiteri volui.
Missus igitur postea ad coenobium Sancti Georgii oppidi, logicam
et philosophiam auditurus, orationem metro heroico atque hymno Sapphico,
cum dominus oppidi auspicia dominii primum adiret, in populorum
et vicinorum frequentia, a me compositam recitavi, multaque carmina
cum in ecclesia nostra, tum in triumphali arcu per me condita adhuc
visuntur insculpta.
Praeterea lectiones logicas et physicas et animasticas forma concinna
compendiosaque descripsi. Deinde, cum essem anxius quod veritas non
sincera, sed potius falsitas pro veritate in Peripato versari mihi videbatur,

Precedente Successiva