Tommaso Campanella, Syntagma, p. 32

Precedente Successiva

Aristotelis commentatores, Graecos atque Latinos Arabesque examinavi
omnes, et haesitare magis coepi in dogmatis eorum; ideoque perscrutari
volui an quae dixerunt ipsi, in mundo etiam legantur, quem codicem
esse Dei vivum ex doctrinis sapientum intellexi. Cumque doctores
meis argumentis satisfacere non possent, quae contra ipsorum lectiones
promebam, statui ipse libros omnes percurrere Platonis, Plinii, Galeni,
Stoicorum et Democriticorum, praecipue vero Telesianos, ac cum mundi
codice primario conferre, ut ex originali et autographo quid veri
exemplaria habent et quid falsi, agnoscerem. Etenim cum publice disputarem
Consentiae, nedum cum fratribus meis privatim, inveniebam
parum quietis in responsis illorum; sed Telesius me delectavit, tum ob
libertatem philosophandi, tum quia ex rerum natura, non ex dictis hominum
penderet. Proptereaque, cum mortuo Telesio, quem viventem
alloqui non licuit, elegeiam affixissem, Altum Montem oppidum adivi,
ubi Platonicorum et medicorum libros ab optimis viris subministratos
perlegi; atque suasu Ioannis Francisci Branchae, Castrovillarensis medici,
scribere coepi contra Iacobum Antonium Martam Neapolitanum,
qui librum ediderat contra Telesium, Pugnaculum Aristostelis attitulatum.
Ibi octo disputationes confeci, quarum primaest De principiis rerum
naturalium, secundaDe formatione foetus in utero, tertiaDe coelo et
mundo, quarta De elementis, quinta De usu obliquitatis Solis, sexta De
mistione elementorum, septima De qualitatibus eorundem, octava denique
De moventibus et mobilibus, Brancha ac Plinio medicis submistrantibus
libros animumque.

Precedente Successiva