Tommaso Campanella, Syntagma, p. 34

Precedente Successiva

Hic totam philosophiam peripateticam in examen adduxi, philosophorum
priscorum ac medicorum decretis simulque naturae placitis et sensu
confutavi Pugnaculum istius auctoris, sic ut quem defendere profitebatur,
hunc potius offendere palam ostenderim. Hic liber polemicus impressus
est Neapoli in officina Horatii Salviani anno Christi 1590. Quo etiam tempore
in domo marchionis Lavelli, Mario Tufo filio favente, scripsi commentarios
duos, unum De sensu, alterum vero De investigatione rerum, et
conciones orationesque multas, pro amicis doctoratus insignia adeuntibus,
composui. Ad istorum vero librorum De sensu rerum compositionem
movit me praesertim disputatio habita in comitiis publicis, et seorsim
Joannes Baptista Porta, qui scripserat Phytognomoniam, ubi sympathiae
et antipathiae rerum dicebat non posse reddi rationem, quando simul
suum librum iam excusum examinabamus. De investigatione autem scripsi,
quoniam videbatur mibi Peripatetismus et Platonismus largam per
viam et non rectam ad rerum notitiam perducere adolescentulos. Propterea
ex solo sensu et his, quae per sensum novimus, redactis ad novem
genera sensibilium, putabam me facere posse, ut quilibet de quacumque
re non per vocabula tantum, ut Raymundo Lullio mos est, quem
apud Altum Montem examinaram, sed per sensibilia obiecta ratiocinari
posset; et definitionem esse epilogum scientiae ostendi finemque, non
autem principium cognoscendi, sed tantum docendi.

Precedente Successiva