Tommaso Campanella, Syntagma, p. 36

Precedente Successiva

Articulus 2
De tempore et occasione scribendi libros in iuventute et dum Romae degerem
Scripsi postea quoddam Metaphysicae novae exordium, in quo metaphysicorum
principia statuebam Necessitatem, Fatum, Harmoniam. Item
philosophiam Pythagoricam carmine Lucretiano auspicatus eram, motus
quidem ex Ocelli Lucani lectione et Platonicorum dictis. Anno autem
Domini 1592 Romam perrexi, fugiens aemulos accusantes: - Quomodo
literas scit cum non didicerit? Nec tamen meliorem sortem nactus,
Florentiam accessi librumque De sensu rerum magno duci Ferdinando I
dedicavi. Deinde Venetias ac Patavium petens, libros ibi editurus, dum
Bononiae haererem, furtim sublati sunt omnes iam dicti libri et carmina
quaedam latina haud inepta; item Physiologiae primus liber disputationibus
contra omnes sectas confectus, quem novemdecim alii libri excogitati
subsecuturi erant.
Sed nihil hac iactura deterritus, postea Patavii coepi Empedoclis philosophiam
instaurare, et scripsi novam Physiologiam iuxta propria principia
ad Laelium Ursinum. Item, eiusdem Ursini iussu, Apologeticum de venarum,
nervorum et arteriarum origine et de pulsatione pro Telesii commentario
Quod animal universum et caetera, contra Andream Chiocum medicum
Veronensem, qui adversus Telesium scripserat; misique hoc opusculum

Precedente Successiva