Tommaso Campanella, Syntagma, p. 38

Precedente Successiva

ad Antonium Persium Telesianum, apud Laelium Ursinum Romae commorantem.
Dictavi etiam Rhetoricam novam nobilibus quibusdam Venetis
auditoribus. Deinde Romam perductus, libros hosce omnes amisi; at
quorum Bononiae iacturam feceram, hos omnes inveni Romae in Sancto
Officio, ubi illos defendi interrogatus, nec repetii tamen, meliores denuo
refecturus.
Romae igitur iterum dictavi Physiologiae compendiolum, nec quidquam
ulterius de illo cogitaveram; sed Tobias Adamus, anno 1611, nescio a quo,
istud accepit Patavii, ac publici iuris fecit sub titulo Prodromi
totius philosophiae Campanellae. Praeterea aggressus sum Physiologiam compendiosam,
sperans resarcire priorem iacturam ingentis voluminis, atque in
ea omnium antiquorum proponebam opiniones et cum nostris conferebam;
quam subinde misi ad Marium Tufo. Item Syntagma de rei equestris
praestantia ad eumdem Marium. Item Consultationem vulgari sermone,
requisitus an expediat reipublicae Venetorum sinere oratores aliorum
principum in ipsorum Senatu propria loqui lingua, dedique Angelo Corraeo
patritio Veneto.
Scripseram etiam Patavii De monarchia Christianorum commentarium
non poenitendum, ubi ostendebam quibus artibus res Christiana crevit,
crescet, et quibus decrescere solet, et quibus recuperanda sit, politice loquendo;
et parallelum inter regnum et reges Hebraeorum, et regnum
regesque et imperatores Christianorum instituebam. Item De regimine Ecclesiae ad pontificem, quibus modis, non obnoxiis principum contradictionibus,
ex toto mundo pontifex maximus solis armis ecclesiasticis

Precedente Successiva