Tommaso Campanella, Syntagma, p. 40

Precedente Successiva

potest efficere unum ovile sub pastore uno. Quos postremos dedi Laelio
Ursino et Mario Tufo; autographum vero furati sunt in Calabria infideles
amici.
Similiter Romae versibus Hetruscis scripseram De modo sciendi et Physiologica;
amisique utrumque Neapoli. Scripsi etiam Romae Poëticam iuxta
propria principia, quam dedi Cynthio Aldobrandino cardinali Sancto
Georgio, extatque in multorum manibus, licet quidam Hispanus ipsam
converterit in suam linguam, suoque inscripsit nomine. Quod cum vidissem
Neapoli, in Arce Regia, anno 1618, risum certe quam maximum
mihi commovit; sed ubique contra plagiarium exemplaria nostra contestantur
et ipsemet fur in fine sese excusat, quare Italicos saepe poëtas
citat, videlicet Ariostum, Tassum, Guarinum, quamvis Hispanus esset,
nempe ut furtum cautius tegeret.
Scripsi etiam Romae Dialogum vulgari lingua, De ratione convincendi
haereticos nostri temporis omnesque sectarios contra Romanam Ecclesiam
insurgentes, per quodlibet mediocre ingenium et unica prima
disputatione: dedique ipsum iam olim Michaëli Bonello cardinali Alexandrino
et Antonio Persio, tibique etiam non ita pridem eumdem concessi,
amicissime Naudaee, quamquam non ut ipsum editioni demandes, quia
in Epistola antilutherana ad philosophos et principes ultramontanos pro instauranda
religione dialogum hunc diu quidem antea transtuleram. Praeterea,
orationes etiam et politicos discursus nonnullos, dum Romae essem, carminaque
Hetrusca ac Latina multa amicis dedi, etiam ipsorum nomine
propalanda. Hic etiam coepi versus Hetruscos Latino metro componere,

Precedente Successiva