Tommaso Campanella, Syntagma, p. 42

Precedente Successiva

ut in Canticis nostris apparent; et artem metricam vulgaris sermonis persimilem
Latinae, unde cuiusque syllabae quantitatem discere ac servare
queas, certas per regulas patefeci: dedique hanc Ioanni Baptistae Clario,
medico archiducis Caroli Romae, ac duobus iuvenibus Asculanis.
Anno denique 1598 Neapoli Epilogum physiologiae atque ethices perfeci; mox in Calabriam reversus, in patria mea Stylo composui Tragoediam
Mariae Scotorum reginae secundum poëticam nostram non spernendam.
Item scripsi De auxiliis contra Molinam pro Thomistis et diversa opuscula
in gratiam amicorum.
Articulus 3
De tempore et occasione scribendi libros in aetate virili et inter molestias carcerum
Sed, istis omnibus absolutis, accidit mihi quod dicitur a Salomone: «Cum
consummaverit homo, tunc incipiet; cum quieverit, operabitur», exsurgente
siquidem persecutione, quae tot alios tamdiu exercuit, ductus fui
Neapolim tanquam reus maiestatis. Ibique, dum librorum copia negabatur,
condidi Latina Hetruscaque carmina multa de Sapientia prima et
Potentia, de primo Amore, de bono, pulchro et similibus, quae omnia
scribebam cum dabatur furtive commoditas; ex quibus septem libri facti
sunt attitulati Cantica, quorum Tobias Adamus quaedam selecta iuxta ingenium
suum edidit sub Squillae Septimontani nomine, additis annotationibus.

Precedente Successiva