Tommaso Campanella, Syntagma, p. 44

Precedente Successiva

Cecini item Elegias de propriis et amicorum aerumnis, rhytmos
etiam prophetales et psalmodiam quadruplicem de Deo et omnibus eius
operibus; atque hac poëtica ratione roboravi etiam amicos, ne in tormentis
defìcerent.
Scripsi praeterea Aphorismos politicos, quos deinde in capitula distinxi
et politicam scientiam condidi, addidique Oeconomicam valde utilem, et
Ethicam denuo instauravi iuxta doctrinam primalitatum, adiecique Ideam
reipublicae, quam voco Civitatem Solis, longe praestantiorem quam sit
Platonica aut alia quaevis; quod opus, sub nomine Philosophiae realis
in quatuor partes sectae, editum est Francofurti, opera Tobiae Adamì,
anno 1620, ni fallor, Latina lingua, licet etiam Italica prius scriptum fuerit.
Praeterea scripsi librum De monarchia Hispanorum Italica lingua, laudatum
a te in erudito opusculo quod adversus fratres Rosaceae Crucis
edidisti, et ab omnibus Germanis, qui ipsum propterea lingua ipsorum
vernacula edidere, quamvis Italica et Latina ex Gasparis Scioppii et Christophori
Flugii musaeo in omnium ferme manus pervenerit.
Composui paulo post Articulos prophetales quindecim pro defensione
dictorum meorum, unde ansam arripuerant faciendi me reum maiestatis,
et hoc ex dictis prophetarum, Sibyllarum et sanctorum, et ex politica
et astrologica praedictione; ostendique clavem Scripturae sanctae et

Precedente Successiva