Tommaso Campanella, Syntagma, p. 46

Precedente Successiva

naturae per septimanas creationis, secula mundi, aetates Synagogae
et Ecclesiae, et per sigilla, phialas, ecclesias, candelabra et tubas de eventibus
seculi. Extant apud multos Hispanos, Germanos et Italos; inter quos
omnis antiquioris doctrinae et suppellectilis promus condus, nobilissimus
eques Cassianus a Puteo, non hos tantum, sed reliquos omnes meos
libros colligere diligenter curavit, quemadmodum etiam fecere Vestrius
et Caesarinus.
Composui postea opusculum ad capita factionum, De eligendo summo
pontifice semper optimo, quod habent cardinales Burghesius, Ludovisius
et alii; missum enim est ad conclavistas Urbani VIII. Item Medicinalium
libros septem iuxta propria principia, ubi ostenditur medicinam antiquorum
caecam fuisse, nunc autem oculatam existere, neque naturas et causas
morborum aut medicaminum adhuc exploratas fuisse: extat apud
nos et apud Tobiam et Favillam. Consequenter scripsi iterum De sensu
rerum et magia libros quatuor Italice et Latine, quos Tobias Adamus edidit
Francofurti anno 1618. Item vanitatem astrologorum Iudaeorum et Arabum
et quorumdam Latinorum perosus, confecì libros sex De astrologia
ex naturae decretis, quos una cum Medicina et libris De sensu rerum, post

Precedente Successiva