Tommaso Campanella, Syntagma, p. 48

Precedente Successiva

impressionem Francofurtensem melioratis, dedit amicus bibliopolae
Lugdunensi Antonio Soubron anno 1622; qui tamen, uti promiserat,
nondum illos edidit, sed defunctus haeredibus reliquit, a quibus nondum
hos recuperare potuimus.
Sub idem tempus, cum positiones astronomicas Chaldaeorum et
Pythagoraeorum ac Aegyptiorum considerassem nostrasque physicas
observationes, composui Astronomicos libros quatuor, ubi explosis epicyclis
et excentricis Ptolomaei, item Copernici motibus Telluris et librationibus,
Aristotelisque ac aliorum circulis homocentricis, et Kalippi Eudoxique
positioni additis revolventibus, novum systema construximus et
recentiorum phoenomenum rationes reddidimus, ex uno descensu Solis
incessabili, sed irregulari, ad Telluris (quae est centrum odii, sicut Sol est
centrum amoris) combustionem. Hos libros abstulit domesticus quidam
Nuntii Apostolici Neapolitani, missus ad perquirendum scripta mea in
Castro Ovi anno 1611, nec quidquam ex ipsis recuperare potui aut scire
quid actum fuerit; haberi tamen potest positionis nostrae sensus ex Physiologia
et Metaphysica.
Praeterea Quaestiones super Physiologiam, Ethicam, Politicam, Oeconomicam,
et Civitatem Solis scripsi, distinctas similiter in partes quatuor, contra
sectarios antiquos ac modernos, pro philosophia sanctorum tuenda,
quam tradidimus epilogistico stylo in praefatis libris per Tobiam editis:
horumque exemplaria, nondum tamen perfecte concinnatorum, extant
apud Tobiam, Favillam et Scioppium; sed nunc meliores illos fecimus ac
digniores qui praelo tradantur.
Paulo post Neapoli scripsi Metaphysicam vulgari sermone in tres partes
et libros quindecim distinctam, ubi de principiis essendi, cognoscendi et
operandi, ac supra Necessitatem, Fatum et Harmoniam, primitus mibi
excogitata, tunc posui causas et principia et primalitates entis. Hanc autem

Precedente Successiva