Tommaso Campanella, Syntagma, p. 50

Precedente Successiva

accepit a me anno 1603 Hieronymus Tufo, Lavelli marchio, nec unquam
reddidit, sed, ipso defuncto, per servum nomine Gallum subrepta,
data est Ioanni Baptistae Heredio Pisano Appulo, ut rescivi postquam
novam Metaphysicam Latine coepi scribere anno 1610, quae tamen statim
ab Nuntii quodam aulico rapta periit.
Deinde rescripsi illam in meliorem formam, ac parte illius prima de
vero sapiente egi et quomodo agnoscendus. Item de scientiae acquisitione,
utrum illa detur secundum se an secundum nos tantum, an utroque
modo, et de Scepticorum, Protagorae, Platonicorum et omnium super
hoc opinionibus disputavi; item de principiis sciendi per categorias, ubi
Platonicas, Peripateticas, Epicureas, Lullianas et Architae categorias cum
nostris examinavi; item univocis addidi analoga et tractatum de primalitatibus
et essentiatione, de principiis et principiatione, de causis et causatione,
de effectibus, seminibus, occasionibus, conditionibus, et de natura
et arte. In secunda vero, de ente et non ente, et de existentia; item
de horum causis, principiis et primalitatibus; item de obiectis, uno, vero
et bono, deque oppositis; item de magnis horum influxibus, necessitate
et contingentia, fato et fortuna, harmonia, casu et sorte; item de basibus
existentiarum, ut de quintuplici mundo, videlicet situali, materiali,
mathematico, mentali et archetypo, interius exteriusque ordinatis et
complexis. In tertia denique parte, de principio et fine entium omnium
et non entium; de ideis, de intelligentiis, de illicibus, de mentibus corporatis;
de vitis humanis, divinitus, coelitus et angelitus et diabolitus et
humanitus et bestialitus comparandis; de gubernatu mundi et systematum;
de religione, de prophetis, de legislatoribus horumque examine; de
beatitudine et reversione rerum ad Deum, de immortalitate animorum,
de mundis, de seculis seculorum: et haec iuxta omnium gentium opinionem
et scientiam et revelationem. Accepit libros hosce Tobias a Gregorio
Costa, sed non edidit, quoniam scripsi me eos in meliorem doctrinam
redactos penes me habere.
Praeterea libros undetriginta scripsi De theologia iuxta metaphysicam

Precedente Successiva