Tommaso Campanella, Syntagma, p. 52

Precedente Successiva

nostram, ubi omnium nationum et Mahumetistarum, Thalmudistarum,
Americanorum ac Indorum leges, quas nostri theologi non tetigerant,
examinavi, et quaestionibus vanis recisis, utiles tantum addidi: credo reipublicae
Christianae valde profuturos; horum vero frater Paulus Pyromallus
discipulus habuit exemplaria completa, sed Ioannes Blumius Saxo
et alii libros tantum nonnullos. Praeterea opusculum De conceptione Virginis
sub istud tempus pertexui, concilians opiniones omnium pro sancto
Thoma. Et libros quatuor attitulatos: Quod reminiscentur et convertentur ad
Dominum universi fines Terrae (Psalmo xxi) annis 1617 et 1618 composui ad
quatuor magnas mundi nationes, videlicet Christianam, Gentilem, Iudaicam
et Mahometicam; ubi tot sunt legationes quot principes et respublicae
praedictarum nationum, quas ad disputandum in concilio generali
de vera fide, depositis armis martialibus, quae sunt bestiarum, et grammaticalibus
sophistarum, per spiritualia, iuxta divinam, non humanam
modo logicam, compello.
Huic operi addidi librum contra atheistasomnem religionem negantes;
et alterum De monarchia Sapientiae Aeternae in humano corpore assumpto,
ubi de iuribus pontificis et principum in temporalibus et spiritualibus,
iuxta naturae et Scripturae utriusque Testamenti dogmata,

Precedente Successiva