Tommaso Campanella, Syntagma, p. 56

Precedente Successiva

Seraphini Nucerini, curatoris mei amantissimi, cui me ipsum quoque
debeo. Item Consultationes pro Regni censu augendo supra millionem
absque damno Regni vel Regis, sed cum utriusque et populorum emolumento;
prima siquidem illarum ponit in frumentis pretium mediocre,
secunda exigit quod populis commodius est pro tributo, tertia denique
aufert usuras, et cultum terrae fructusque multiplicat. Atque hoc opusculum
vulgari sermone scriptum et omnes iam dictos libros Scioppius
a me accepit anno 1608, cum venit missus a Paulo V summo pontifice,
meam tractaturus libertatem. Dedi etiam et Atheismum triumphatum:
hunc enim titulum ipse fecit libro, quem ego vocarem Recognitio religionis
secundum omnes scientias contra antichristianismum Machiavellisticum.
Praeterea, quoniam tunc incoeperat rumor Venetus et contra quosdam
ecclesiasticos interdictum, scripsi tres libros, videlicet Monarchiam Messiae,
Venetiset aliis principibus ex hac occasione utilissimum. Item libellum
pro Papa iuxta canones et politicam optimam; ac demum alium libellum,
Lamentationes vocatum, instar Threnorum Hieremiae, mala futura
in toto orbe, si dissidium illud amplius duraret, nunciantem per oraculorum
et Scripturarum enucleationes. Scripsi item opusculum De peste Coloniensi,
quae tunc grassabatur, ad nobiles Henotos, rogatus a Scioppio,
et Remedium contra luem veneream, et aliud Ad extrahendum hydrargyrium
visceribus et ossibus unctorum intrusum, per cucurbitulas aureas, de quibus in
Medicina. Item Contra frigus inalpinum Scioppio perambulaturo in Germaniam
dedi opusculum, et Contra surditatem et herniam. Item postea
feci quasdam Responsiones ad regem Britanniae; multas praeterea scripsi
epistolas Scioppio et dominis Fuccaris meam libertatem negotiantibus,

Precedente Successiva