Tommaso Campanella, Syntagma, p. 62

Precedente Successiva

Composui etiam Consultationem ad reges Christianissimum et Catholicum
pro pace perpetua circa praetensiones ad regnum Neapolitanum;
et aliam: Quibus quotve modis pauci contra plures pugnare ac vincere possint
ad Philippum Columnam magnum Conestabilem. Item Defensionem librorum
De sensu rerum iuxta sacrae Scripturae et naturae codices et Patrum,
Scholasticorum ac philosophorum omnis sectae placita. Item De
philosophia Gentilium non retinenda et de novae cudendae utilitate, ac an
liceat iurare in verba magistri: opusculum valde proficuum, quod etiam
alias a me accepisti. Item opusculum aliud ad Bonifacium Caietanum
cardinalem: An sit contra sacram Scripturam et Patres assertio Copernici de
motu Terrae et quiete Solis, quod publicatum est typis Germanicis cum a
me scriptum fuisset anno 1616.
Novissime vero Apologiam confeci pro scholis piis;et Expositionem
capitis IX epistolae ad Romanos, quo se plurimum efferunt Calvinistae et
Lutherani, dedique ipsam illustrissimo comiti Brassaco, Regis Christianissimi
ad summum pontificem oratori, ad quem paulo ante destinaveram
Centonem Thomisticum de praedestinatione et reprobatione, auxiliis, libero
arbitrio, adversus pseudo Thomistas. Sed, quod vix e mente exciderat,

Precedente Successiva