Tommaso Campanella, Syntagma, p. 66

Precedente Successiva

CAPUT II
De optimo genere philosophandi
Articulus 1
De requisitis in genere ad recte philosophandum
Quinque dat aeterna Ratio quae condidit gubernatque omnia, atque
proprios perducit ad fines, iis quos aliorum lumina esse voluit: videlicet
ingenium perspicax in intelligendo atque syllogizando; tenacem
memoriam pro thesauro scientiarum; voluntatem efficacem perseverantemque
in veritatis amore, quae scientias, quia bonae sunt, non
quia lucrum aut gloriam aut honorem pariunt aut gaudia huius mundi,
capessat; studium indeficiens, ita ut, quidquid legimus sive in codicibus
hominum sive in rerum universitate inspectamus, notemus incessanter
tamquam principia aliorum cognoscendorum multorum per similitudines
analogas aut univocas; et tandem conversationem sapientum non
vulgarium, nec propriis addictorum placitis, verum qui parati sint veritatem
undecumque affulgentem amplecti citra invidiam, citra taedium
maiora perquirendi, ac tandem citra decretum sic standi in propriis, ut
aliena aut sequentia respuamus.
Etenim cum omne vitium obicem sapiendi res, prout sunt, apponat,
tum vero maxime illud hoc praestat, quo putat quis omnino se invenisse
quod quaeritat, dum sibi placet; nec intelligere satagit se in inquirendo
potius defecisse, quoniam non intellexit uniuscuiusque rei, vel minimi
etiam puncti, unius ne dicam formicae aut motus aut unguis, infinitam
propemodum dari scientiam; ut hic rideas atheos et politicos qui iudicium
suum supra mundum supraque intelligentias corporum elementorumque,
ac proinde regnorum et politiarum, curam gerentes, elevant, et
ex nihilo sapientiam aut a seipsis agnoscunt, non autem entibus e primis,
unde nos sumus, et non ex nobis. Quaerite sine meta et invenietis. Solent
enim homines plerique in pueritia omnia credere; in virilitate nihil, ita
ut credentes pro ignaris habeant; in senectae vero limine credenda a non
credendis seligere.

Precedente Successiva