Tommaso Campanella, Syntagma, p. 68

Precedente Successiva

Articulus 2
In quo ponuntur regulae speciales ad recte philosophandum
Quoniam vero exploras iterum, doctissime Naudaee, quem modum philosophandi
probatiorem invenerim, ut voluntati tuae honestissimae morem
geram, sequentes pono regulas.
Prima. Cuiuscumque rei veritatem volueris perscrutari, eiusdem historiam
manifestam tibi esse oportet, non ex parte, sed totam, ut si circa
caelestia philosophari volueris, disce prius observationes historicas, videlicet
numerum stellarum errantium atque fixarum, et tempora revolutionum
ipsarum, et varietates, et quando elevantur, quando deprimuntur,
quando stant, quando retrocedunt; item modum latitudinis et
longitudinis; ac denique situm, locum et ordinem ipsarum, tunc enim
accedit causa investigans docensque observatorum causas: quare ad istud
Plinii historiae et Hygini et Arati necessariae sunt.
Similiter volenti theologiam addiscere, oportet historias sacras praenosse,
ut in novo et veteri Testamento, Iosepho, Philone, Comestore et in
Baronii Annalibus habentur. Qui vult physiologiam scire, prius historiam
naturalem de mineralibus, vegetabilibus et animalibus, elementisque ac
elementatis rebus a Plinio, Agricola, Gesnero, Aldrovando, Imperato,
Dioscoride, Theophrasto et similibus haurire debet; propterea enim languent

Precedente Successiva