Tommaso Campanella, Syntagma, p. 70

Precedente Successiva

circa pugnas verborum scholae, quoniam historiam rerum, super
qua fabricatur scientia, ignorant, unde a rebus ad verbositatem convertuntur.
Qui cosmographiam scrìbunt, navigationes et itinera, et inventarum
regionum historiam prae oculis habeant. Qui moralem scientiam et
politicam ac oeconomicam, historiam civilem praenoscant nationum et
mores gentium, ac mutationes et formas vivendi, et varia regimina tam
familiarum quam civitatum et regnorum, simulque victum ac vestitum
et artes hominum et cultum agrorum; alioquin haudquaquam certam
scientiam de his facere poterit, quoniam ex individuis universalia fiunt,
quae sunt principia scientiarum.
Secunda. Veritatem historiae examinabis per testes non deceptos neque
deceptores: tales autem sunt historici qui visu et auditu aliisque sensibus
hauriunt veritates.
Tertia. Nulli philosophorum aut legislatorum sectae ita inhaerebis, ut
putes ipsos ab errore fuisse immunes: omnis enim homo mendax aut
ex ignorantia aut ex malitia aut ex timore, solus autem «Deus verax».
Quod autem testimonium sit a Deo, sic explorare poteris, aspiciendo si
est in rerum natura, qui primus Dei codex fuit, quod narratur, vel in
libris sacris probatis per miracula, per sanguinem, per prophetiam, per
sanctitatem, per successionem et communicationem charismatum, ut
in principio Metaphysicae ostendimus; nam de caetero quicumque alicui
philosopho ita adhaeret, ut credat illum non posse errare, is ad veritatem
ineptus sit et ad meliores scientias truncus.
Quarta. Omnium hominum libros lege, nec statim respue quae tuo
intellectui dissonant; multas enim veritates invenimus quas reputabamus
ante inter mendacia, ut quod sub aequatore non erat habitatio, quod
alterum terrae hemisphaerium non extabat: qua sane in opinione graviter
errarunt philosophi, poëtae ac nonnulli theologi. Quare magis semper
est credendum testificantibus quam opinantibus, ut magis Columbo
quam Lactantio et Procopio, et magis Petro testificanti de Christo quam
Luciano opinanti: multa enim videntur impossibilia quae tamen veraciter
extant. Ac propterea, cum tu, Naudaee charissime, multos illustres
viros non fuisse necromantas in Apologia tua contendis, sed ignorantium
esse figmenta qui, non assequentes rationem rerum, dicunt supernaturaliter

Precedente Successiva