Tommaso Campanella, Syntagma, p. 72

Precedente Successiva

fieri quae natura facit, recte ex hac parte dicis, quoniam plurima
mentiuntur idiotae et viros sapientes habent pro diabolicis aut angelicis;
attamen in hanc opinionem non possent devenire, nisi prius in natura et
politica certum esset, quod extant viri angelici et diabolici; nec illusores,
quales Apuleius, Lucianus et Agrippa, efficere poterunt, quin fuerint in
mundo veraciter magi. Nec quia fabulantur poëtae de caballo Pegaseo
et Bellerophonte, non verum erit quod testatur Suetonius de Simone
mago, qui fuit Neroni Icarus; nec quia cingari et astronomi sunt mendaces,
non efficient tamen quin detur vera prophetia, siquidem non est
negandum aurum purum aliquod, quoniam multiplex est plurimumque
falsum chymicum.
Quinta. Cum impossibilis propositio aliqua tibi apparebit, ut quod Sol
stet in centro et Tellus rotetur, noli statim pro impossibili eam habere ac
praedicare; sed retine assensum, donec undique conquisitis rationibus
veritatem erueris.
Articulus 3
De ratione et ordine legendi historicos
Quandoquidem igitur historiam rerum, de quibus philosophari convenit,
vix aliunde desumimus quam a libris, inde est quod ipsorum lectionem
sic instituere convenientissimum iudico. Ac in primis ordo legendi
historiam naturalem requirit ut primitus divisio coeli et terrae per cosmographiam
practicam, non per speculativam, ob oculos ponatur in
mappa; deinde vero regiones coeli et terrae per circulos distinguantur;
ac demum historia coelestium et terrestrium evolvatur qualiter extat
apud Plinium et reliquos.
Ordo historiarum sacrarum postulat ut legamus in primis vetus atque
novum Testamentum, deinde hagiographos scriptores quos vix unquam
absque cosmographia et cronologia possis assequi, simulque historiam
Flavii Iosephi et Annales Baronii ac Bzovii, saltem in compendium redactos.

Precedente Successiva