Tommaso Campanella, Syntagma, p. 74

Precedente Successiva

Nec est necesse Hegesippum prius aut Eusebium, Nicephorum,
Sozomenum, Socratem et alios Patres evolvere, quoniam hos omnes
habere potes in Baronio; sed quod est praecipuum notabis diligenter,
Conciliorum tempora, sessiones, decreta et ordinem.
Denique ordo legendi historiam civilem similiter incipit a Mose et Iosepho
usque ad Domitianum, deinde Livium, Sallustium, Suetonium et
Tacitum legito, et mox a declinatione imperii Sigonium, quibus subiunges
historias particulares aliarum nationum, qualis est Gallica, Hispanica,
Veneta, Aethiopica, Iaponensis, Chinensis, Graeca, Persica; nec spernes
Berosum et fragmenta Annii, etiam si fraudem suboleant. Inter legendum
autem historias prae oculis habere convenit cosrnographiam, chronologiam
et genealogias familiarum, divini Scriptoris exemplo et praecepto,
qui ista omnia in sacra cosmopoëia et aliis libris complexus est.
Deinde vero notandae sunt transmigrationes populorum mutationesque
regnorum, politiarum, sectarum et morum, quibus percipiendis valde
utiles erunt historiae universales Pinedae, Sabellici ac Tarcagnotae.
Articulus 4
De ordine legendi libros theologicos
Post historiam sacram, methodo iam superius assignata perceptam, continuo
accedendum erit ad Patres, inter quos primum legendi veniunt
Clemens Romanus et Dionysius Areopagita et Ignatii epistolae ac Martialis
et Polycarpi, fragmenta etiam Athenagorae, Papiae et aliorum qui
discipuli apostolorum fuere. Quibus statim succedent Irenaeus, Iustinus,
Hippolytus, Clemens Alexandrinus, Tertullianus, Victorinus, Lactantius,

Precedente Successiva