Tommaso Campanella, Syntagma, p. 76

Precedente Successiva

et post illos Origenes mirificus, Athanasius, Basilius, Gregorii duo, Chrysostomus,
Oecumenius, Didymus. Quos proxime sequuntur Ambrosius,
Hieronymus, Augustinus, Sulpitius; mox vero Isidorus, Gregorius
Magnus, Anselmus, Hugo Victorinus, Richardus et Bernardus. E quibus
sanctus Damascenus theologiam solus in methodum reduxit, quemadmodum
postea fecit Petrus Lombardus inter Latinos, cuius expositores
methodici et praecipui sunt Albertus Magnus, Alexander Alensis, divus
Thomas, Ioannes Scotus, Durandus, Henricus a Gandavo, Gregorius Ariminensis,
Guillelmus Occham et horum discipuli, inter quos praefulget
Thomas Caietanus.
Expositiones autem Graecorum et Latinorum in sacram Scripturam,
saltem in compendium et catenam redactas, evolvere optimum esset, si
non sufficit aetas vel studiorum ratio, ut possint videri in fonte, quemadmodmum
ferme omnes a me visae sunt, dum temporis atque otii nactus
essem plurimum. Sed utile valde foret si quis compendium omnium Patrum
et Scholasticorum faceret, veluti Plutarchus philosophorum placita
et Galenus consarcinarunt.
Articulus 5
De ordine legendi libros philosophicos
Ordo philosophorum legendorum primo ponit eorum principem Aristotelem
cum Graecis et Arabibus et Latinis expositoribus; secundo,
Telesium et Patricium eius antagonistas: ex oppositione siquidem veritas
melius intelligitur; tertio, Platonem cum suis sequacibus Plotino,
Chalcidio, Iamblicho, Proclo; quarto, Stoicos, ut Ciceronem, Senecam,
Epictetum; quinto, Pythagoreos quorum extant solummodo fragmenta;
sexto, Epicureorum reliquias quas a conterraneo tuo Petro Gassendo
summa diligentia colligi audio, et Lucretium ac Bassonem, qui nuperrime

Precedente Successiva