Tommaso Campanella, Syntagma, p. 78

Precedente Successiva

philosophiam eiusmodi explanare aut potius instaurare conatus est.
Sed cum in officinis artistarum plus philosophiae realis et verae habeatur
quam in scholis philosophorum, consulendi sunt diligenter pictores, tinctores,
ferrarii, aurifices, auri ductores, agricolae, milites, bombardarii,
pannifici, destillatores et id genus reliqui.
In moralibus Seneca omnibus praevalet; Aristoteles in particulis bonus
est; Telesius magis ad totum accedit; Plato vero sparsus est, non
methodicus circa totum, et cum ars ipsa integra deficeret, ipsam de novo
instaurare conatus sum.
In oeconomicis primum legendus est Aristoteles, quia valet methodo;
deinde Xenophon et Plutarchus, quia abundant praeceptis; de me vero
iudica tu, Naudaee.
In politicis fundus erit Plato, leges, legislationem, regnum ac rempublicam
instituens luculenter, ut propterea divus Thomas in libro De regimine
principum Platonismum in republica desideret. Aristoteles, ut aequum
fuit, a praeceptore hausit quidquid habet boni, astutis aptior quam
prudentibus. Hunc excipiet Plutarchus, bonus in multis. A Machiavello,
ut nimium astuto et procaci, abstinendum. Moses vero adeo praecellit
in omnibus, ut caeteri legislatores sint eius veluti simiae: Pythagoras,
Numa, Minos, Zaleucus, Solon, Zamolxis, Mahometes et alii.
In medicina, quae philosophia est practica, ductor erit Hippocrates;
mox Galenus, abbreviatus tamen; et ab eo Celsus, qui eloquentiam sermonis
iunxit cum artis peritia, Trallianus, Avicenna, Rhasis et Fernelius.
Paracelsus denique in destillatoriis et medicinis chymicis aliquid promovit;

Precedente Successiva