Tommaso Campanella, Syntagma, p. 80

Precedente Successiva

in speculativis vero ineptit plerumque et accipit pro ratione non rationem.
Sane medicina posset abbreviari in verbis, augeri in sententiis et
rationaliter fieri, ut patet ex libris nostris medicis.
Articulus 6
De ordine legendi libros mathematicos
Ordo in mathematicis est ut praecedat Euclides, communes theses examinans
mensuris et numeris; sequitur Archimedes, qui eos rebus multis
applicat; item Ptolemaeus, qui caelestibus, ut etiam Alfraganus, Copernicus,
Tycho et alii; deinde qui ipsos accomodant Telluri et magnis corporibus,
ut geographi; mox qui particularibus, qualis est navigatoria, militaris,
ponderatoria; Vitellionem etiam et Alhasenum, opticae doctores,
adibis et per physicam examinabis.
In astronomicis prior est Ptolemaeus, altior Copernicus, copiosior
Tycho; iudicium tamen de his non feres nisi observationes Chaldaeorum,
Aegyptiorum, Graecorum, Latinorum et Arabum consideraveris;
non enim unius temporis aetas, sed seculorum omnium praeteritorum
est necessaria ad eiusmodi scientias.
In astrologia Ptolemaeus praecellit. Arabes copiosiores quidem sunt,
sed magis superstitiosi; utinam aliquis seligeret quod in ipsis utile reperitur!
Nullus enim codex spernendus est, et praeclara longe documenta
saepissime latent inter verbosas ineptias.
Denique omnem scientiam puta infinitam, nec te unquam ad metam
pervenisse existimes, nec discere cesses; natura enim comparatum est, ut
omnis totaque aetas consumatur in addiscendo per sensoria a codicibus
naturae et Scripturae, et per discursum ex his, at non sensibus exposita.
Certe leges omnium nationum ac sectarum discere utilissimum est.

Precedente Successiva