Tommaso Campanella, Syntagma, p. 82

Precedente Successiva

CAPUT III
De recta ratione libros scribendi
Articulus 1
In quo proponitur quid agendum sit
Instas adhuc explorando, amicorum suavissime Naudaee, ut de scribendi
ratione tibi aliquid addam; dico igitur aliud esse scribere doctrinales
scientias, aliud inventivas, aliud tractatus seu discursus ac sermones
privatos et panegyricos.
Articulus 2
De scientiis doctrinalibus et earum methodo
Scientias tradimus non investigando, sed ex investigatis reducendo ad
propositiones universales et definitiones, quae sunt epilogus investigatorum.
Omnis siquidem scientia praesupponit esse ea de quibus tractat,
et ex principiis historice veris ac rationi non repugnantibus conclusiones
eruit; quas brevibus verbis, significativis, perspicuis et multa sententiose
continentibus explicare debet. Signum enim scientis est hoc modo docere;
hoc autem facit qui ex principiis omnia quae sequuntur eruit dilucidatque
certis consequentiis, nulla superfluitate verborum in claris, nulla
deficienti perspicuitate in obscuris, nec consarcinatione oppositorum
dogmatum, scientiam omnem destruente.
Articulus 3
De methodo inventivarum
Qui autem inventivas tradit scientias, modum quo ad eas pervenit
viamque aperiet, nec aliquid praesupponet nisi universalissimum esse;
quapropter metaphysicus, qui communem cunctis scientiis phìlosophiam
tractat, nihil praesupponit, sed omnia dubitando perquirit. Nec
enim praesupponet se esse veluti sibimetipsi apparet, nec dicet se esse
vivum aut mortuum, sed dubitabit. Nec eorum quae dicuntur, aliquid
absque probatione afferet, nec nomina ipsa putabit dicere quod dicunt,
sed investigabit utrum homo dici debeat homo et coelum coelum et
Deus Deus et substantia substantia. Investigabit etiam modum sciendi
quo pacto fiat in anima humana, et quomodo cognoscant bruta quibus
sapores et odores non sunt iidem ac nobis, et sic de caeteris obiectis, ac

Precedente Successiva