Tommaso Campanella, Syntagma, p. 84

Precedente Successiva

etiam de sensu aliorum entium, et de immisto ac dominante primo Ente
cuius participatione omnia sunt, sciunt, appetunt. Atque hoc modo investigabit
probabitque principia scientiarum omnium et systematum, et
entium ac non entium, et causas et causationes, et principiationes et essentiationes,
quemadmodum nos fecimus in Metaphysicis.
Articulus 4
De discursu, dialogo et syntagmate
Discursus vero seu sermones ac dialogos et syntagmata non secundum
scientiarum methodum facimus, sed secundum occasionem praesentem
et satisfactionem erga illos ad quos scribimus, reique de qua scribimus
pro controversia. Unde Cicero et Leo et Chrysostomus, cum orant, aliter
loquuntur quam dum tradunt scientiam orandi. Sic divus Thomas in
Summa theologiae tradit scientiam per sua principia et partes, ordine ac
methodo praeclarissima; in opusculisvero, licet de iisdem rebus agat,
hoc facit tamen longe uberius ad praesentem controversiam sedandam
aut alicui amico satisfaciendum. Denique ut fures latrocinia sua cum arte
et ingenio exequuntur, sic Machiavellus libros, quos merito improbavit
Ecclesia, conscripsit ex istius artis regula et methodo. Nam quando putat
se tradere scientiam principiandi seu, ut verius dixisset, tyrannisandi
praecepta, scribit breviter; cum vero discursus super Livium, facundiae
indulget instituitque applicationem artis et praeceptorum.
Articulus 5
De commentariis
Commentaria etiam in scientiarum expositione ac doctorum magnorum
sententia trutinanda aliter scribimus; sensum enim historicum ex ratione
et causa unde ad scribendum moti sunt, enucleamus, grammaticaliter
etiam considerando et explicando vocabula unde et cur sunt posita ab
auctore et ab aliis. Cum autem addimus quaestiones et philosophemata,
non est de ratione expositionis, sed amplioris doctrinae, quales sunt
tractatus post scientias, sive ad addendum quod deerat, sive ad defendendum
auctorem contra alios aliter loquentes, sive ad emendandum quae
non recte dicta fuisse videntur.

Precedente Successiva