Tommaso Campanella, Syntagma, p. 86

Precedente Successiva

CAPUT IV ET ULTIMUM
In quo habetur iudicium de scriptoribus
Articulus 1
De quibusdam auctoribus in specie
Aristoteles naturae genius merito ab omnibus auditur, plura enim
praestitit ac scivit quam quivis post ipsum alius; verum, quemadmodum
optime dixit Horatius:
nihil esse ab omni
parte beatum,
sic non desunt qui huic obiiciantur, velut humanitatis nostrae appendices,
naevi. Igitur in Physicis et Metaphysicis est quidem brevis et ut philosophum
decet, sed in difficilibus et obscuris plus quam decet, effugitque
quaestiones vehementer arduas, tanquam si nullius essent momenti, aut
in iis, veluti saepia eiecto atramento, ut notavit alter Picus, sese occultat
effugitque piscantem animum, unica distinctione de actu et potentia omnes
solvens difficultates: ut patet, dum tractat de raro cum fit densum,
de existentia elementorum in misto, de anima in partibus insectorum
divisorum perseverante, de generatione ex ente vel non ente, de differentiis
in genere, de qualitatum ac formarum existentia, et alibi saepe. In
his vero quae sunt parvi momenti, plura dicit quam necesse est, ut cum
tractat de sensibus et organis in libris De anima et De partibus animalium
sive inspectione anatomica. Similiter in libris Priorum et in Topicis nunquam
finem facit et per minutissima ac fere inutilia vagatur. Praeterea
in adducendis et examinandis dictis philosophorum sibi nimium indulget,
omnes quasi despiciens, praesertim sapientissimum Parmenidem et
Platonem, eorum dicta, quasi essent mechanici et indocti, spernens, nec

Precedente Successiva