Tommaso Campanella, Syntagma, p. 88

Precedente Successiva

satis ubique fideliter ea referens, quemadmodum etiam divus Thomas ex
Simplicii, Eustratii, divi Augustini et Gellii auctoritate confirmat.
Praeterea in Metaphysicis potius est grammaticus quam philosophus, et
consumit decem libros in prooemio dicendorum, repetitque alibi saepius
prolata; et in duodecimo loquitur de metaphysicis, idest de primo ente
et intelligentiis motricibus orbium ex Eudoxi et aliorum placitis, multos
errores committens, additque de sublimibus paucissima, nisi ubi aliena
tradit; atque cum ex diversis auctoribus philosophemata sua depromat,
saepe in contradictionem incurrit: sic duo principia activa, ergo etiam
duo elementa ex illis constituta ponit cum Parmenide, deinde quatuor
elementa cum Ocello, cuius etiam verba mutuatur. Alibi quoque scientiam
ex sensibus haurit cum Democrito, atque sensibilia natura ponit.
Mox cum Platone negat sensilium scientiam facitque aeternorum tantum
in intellectu. Quapropter vide, Naudaee, quantas in angustias summus
iste vir agitur, dum ex aliis exscribit. Melius vero hoc intelliges, si
quae deinde dicit contraria iis quae de sensibus habet, consideres; item,
quae de imaginante et opinante ac memorante anima, velut et de sensu
communi, quae omnia accepit ex Platonis Thaeeteto. In Logicis denique
superfluus est tractatis et mancus in tractandis; neque enim de definitiva
et divisiva arte, neque de sex praedicamentis quidpiam dixit.
Plato vero sapiens probatur et quidem conscius, quod certa scientia et
ex toto non habetur, sed tantum opinio et ex parte. Scripsit omnia dialogistice,
ut intelligeremus illud modo sciri quod ad invicem loquendo
enunciamus, non autem res cognosci in se sicuti sunt. Ad ideas quidem
se confert unde scientias hauriat, sed in medio itinere nos relinquit. Parmenidis
sententias et Pythagorae ut plurimum secutus videtur in arduis,
cum in physicis Timaeo prorsus consentiat, sibi tamen magis constat
quam Aristoteles, et quae accepit suo auctori tribuit. Praeterea totam
physiologiam in Timaeo, libro parvulo, longe clarius et unitius expressit,
quam Aristoteles divisam in partes, quasi corpus Osiridis. In reliquis autem
dialogis videtur de cunctis quasi sermones facere, non scientiam tradere,

Precedente Successiva