Tommaso Campanella, Syntagma, p. 90

Precedente Successiva

exceptis libris De iusto et De legibus; miscetque poëtica physicae et
moralibus, quoniam et in natura et in colloquiis res mistae reperiuntur;
tandem ex propriis iuxta naturam rerum consideratis multa dicit, quae
Aristoteles ex observatis in Homero, Ocello, Platone et usu vulgi tradit.
Telesius in scribendo stylum vere philosophicum solus servat, iuxta
rerum naturam sermones significantes condens, facitque hominem potius
sapientem quam loquacem; quae scire desperat, ingenue confitetur,
aliorumque opiniones iuste examinat fideliterque proponit.
Plinius historice de cunctis rebus ad artem ac naturam spectantibus
stylo eleganti atque ornato scribit; et unde haurit quae scribit, nil dissimulat,
ingenuus, laboriosus, copiosus, compendiosus, concinnus, utilis.
Seneca nullas tradit scientias, licet omnia moralia mirifice tractaverit;
in philosophia historiam ac rhetoricos colores adhibens, et in epistolarum
genere philosophiam, breviter, concise, sententiose in omnibus loquens
et ad corda potius quam ad aures.
Cicero fusior est, elegantior, auribus magis quam cordi insinuans, cultum
verborum magis quam rerum affectat, pigmenta sermonis doctrinae
Stoicorum ei Platonicorum adiungit, de se autem nihil altum invenit;
nam quae disputat in Academicis et in libris De finibus et cum legescondit,
in Platonicis et Stoicis reperiuntur. De natura deorum non ipse primus
disputavit, sed controversias inter Stoicos, Epicureos, Platonicos et Peripateticos
eleganter conscripsit. Et profecto neminem vidi sapientem, qui
oratione politissima utatur, praeter eos qui aliorum dogmata exscribunt
concinnantque. Sapientem dico eum qui invenire potest grandia ac docere;
proptereaque Augustinus Marcum Varronem supra omnes Latinos
sapientissimum philosophum ac theologum laudans, eum stylo rudiori
usum fuisse etiam in lingua florente narrat. Hic tamen stylus non est
rudis, nisi ubi grammaticam non servat philosophicam; tunc
enim non sapientibus rudis apparet, sed aulicis tantum ac vulgariter doctis, quibus
adulatio dictat orationis decorem et ornatum venari suoque adsciscere
proposito fini consequendo.
Notandum autem numquam in republica regnare oblectamenta sermonis,
nisi ubi corrumpi incipit; sub tyrannide autem conditur sermo et
elegans placensque redditur. Redditur etiam placitus ab iis qui de proprio
non habent, ideoque aliena furantur vestiuntque ornatu sermonis
et figuris, ut videatur proprium quod est alienum. Sane mirificus fuit

Precedente Successiva