Tommaso Campanella, Syntagma, p. 92

Precedente Successiva

Chrysostomus in sensu ac sermone, qui inventis apostolorum et prophetarum
ornatum adiunxit. Praeterea sapientes sunt aliquando etiam
elegantes, cum, a matribus et in aula nutriti, tamquam naturalem habent
sermonem formosum, sicut Cicero testatur Iulium Caesarem a matre
eloquenti sermonis venustates didicisse; addo ego, et cultiorem in vestitu
modum, quamvis ipsum postea abiecerit, quando proprio arbitratu incepit
vivere, unde Cato argumentatus est ingenii ac desideriorum altissimorum
in eo magnitudinem. Proprium ergo philosophi est nihil superflui,
nihil deficientis in sermone admittere, atque claritatem et proprietatem
arduis adhibere doctrinis, et quod proprio vocabulo non potest usitato,
per novum, non per circumlocutionem dicere, habitum loquendi eleganter
more aulicorum non enixe perquirere, cum non possit ardua invenire
et perscrutari qui ad futilia haec tantopere attendit.
Hinc etiam coniice quosdam nostrates et ultramontanos recentiores
scriptores semper esse pueros, uti ad Scioppium scripsi, qui totum tempus
in grammaticando et rhetoricando consumunt; et cum scribunt,
affectant verbum graecum aut hebraicum interserere, ut videantur
linguarum quasi summae sapientiae magistri; nil novum, nil altum, nil
reconditum, nisi quod ex aliorum exsculpunt libris decorantque fuco,
afferentes. Politianus, Valla, Riccobonus, Bembus, Trapezontius, Laetus
in hac classe sunt toti.
Articulus 2
De poëtis
Poëmata non sunt scientiae, sed applicationes scientiarum ad exemplum
utile faciendum politicis, popularibus et principibus, et sunt quasi tractatus.

Precedente Successiva