Tommaso Campanella, Syntagma, p. 94

Precedente Successiva

Sicut enim rhetorica facit orationes applicando artem, sic ars poëtica
poëmata, instrumenta legislatoris ad suadendum et dissuadendum docendumque
cum delectatione et modo facili, utpote exemplis; quapropter
poëtis convenit sermonis elegantia plus quam caeteris artificibus,
quoniam non tradunt scientiam, sed exemplum scientiis adaptant.
Enimvero poëtas inter eminet Virgilius, rempublicam militarem
prout esse debet in Aeneide componens, laborumque, tolerantiae et pietatis
exempla tradens, prout esse debent; Homerus autem prout esse
potuerunt: unde Virgilius plus ad scientiam accessit, Homerus plus ad
imitationem. Ariostus vero utrumque complexus est, ut etiam Tassus,
licet minori longe genio ad imitationem, sed maiori ornatu ac eloquentia,
quam supra caeteros adiunxit. Pindari et Horatii poëmata imitantur
magis quam doceant agendorum et fugiendorum rationem. Maffaeus
Barberinus, nunc Urbanus VIII, sapientiam propinat agendorum ac fugiendorum
cum elegantia et imitationis declaratione, ad utilitatem informandorum
animorum, quo minus fabularum inani cibo nutriantur
ac decipiantur.
Tibullum, Catullum, Propertium, Martialem, Marinum corruptores
reipublicae per elegantiam sermonis et per scelus exempli dicimus, nec
inter poëtas artifices illos numeramus. Meliores istis Persius et Iuvenalis
haberi debent, quoniam saltem mala vitare docent; Petrarcha vero inter
utrosque mediat. Lucanus moralitatem heroicam docet, rempublicam
militarem non prout esse debet, nec prout esse potuit, sed prout fuit depinxit;
eiusque probitas ex mirificentia historiae, non poëseos elegantia
commendatur. Similiter se habent Silius Italicus et Petrarcha in Scipionis
Africa.
Unus Dantes caeteris videtur esse praeferendus in ideatione exemplorum,
in mirificentia narrationis, in emolumentis rei publicae et privatae,
in sapientiae utilitate, in imitationis ratione, solus elegantiae neglectus
illi obest, quamquam apud vulgus tantum: doctissimi siquidem hanc minime
in ipso desiderant.
Hispani poëtae, quales Erzilla et qui Columbeidem scripsit, ad historiam
magis accedunt; sed minus bene fictiones inserunt, quas etiam plerumque
ab Italis mutuantur. Sane Garcilassus Petrarchae lyram feliciter aemulatur;

Precedente Successiva