Tommaso Campanella, Syntagma, p. 96

Precedente Successiva

Lopes vero comoedias fingit in materia non comica, sed moribus
Hispanis satis convenientes.
Articulus 3
De oratoribus
In orationibus Graecos Latinis praefert Virgilius, sicut etiam in reliquis
scientiis et artibus, dum canit in sexto:
Excudent alii spirantia mollius aëra,
(credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius caelique meatus
describent radio et fulgentia sidera dicent.
At in re militari atque politica Romanos caeteris omnibus anteposuit,
cum subdit:
tu regere imperio populos, Romane, memento.
(hae tibi erunt artes) pacisque imponere morem:
parcere subiectis et debellare superbos.
Sed Cicero Demosthene apud Petrarcham in Famae triumpho excellentior
iudicatur:
Doppo venia Demostene, che fuori
è di speranza omai del primo loco,
non ben contento de’ secondi onori.
Quod ad reliquos spectat, Isocrates, Aeschines et Lysias et Gorgias laudantur
vulgo, at philosophis non placent, quoniam, ut inquit Plato in Epitaphio,
«a foeminis iste dicendi modus manavit». Loquor de demonstrativo:
orationes enim Caesaris ad milites, Catonis in senatu ad iudicum

Precedente Successiva