Tommaso Campanella, Syntagma, p. 98

Precedente Successiva

deliberationes spectantes, magiam animorum redolent, ut in Rhetorica
considerabamus. Quas interserunt Livius, Sallustius, Guicciardinus aliique
historici, quantae sint utilitatis nemo non videt, nisi qui ad virtutem
se concinnari non sinit, atheismo aut ruditate infectus. Isocratis Panegyricus
et quae ad Nicoclem et Daemonicum scripsit, eadem utilitate pollent,
elegantia et concinnitate; Speronii orationes non item, melior enim fuit
in dialogismo.
In concionibus vero Chrysostomus et Leo valent, quia movent simul
docentque atque delectant; praecipue autem Leo, qui res abstrusas faciles
omnino reddit. Chrysologus affectat nimis dictionem ac sententias,
sicut et divus Augustinus, qui seipsum in Civitate Dei superavit. Florent et
non fructificant Cornelius Mussus et concionatores caeteri recentiores.
Sermones enim divi Thomae vere theologici ac philosophici censeri
debent; siquidem paucis verbis definit, distinguit dicendaque propinat,
ut ex illis nihil non ad rem, nihil indocte, nihil inutiliter sinat profluere.
Savonarola pariter, licet in multis erraverit, plurimum tamen in concionibus
valuit, dum spiritus auditorum accendit, semina virtutum ad fructificandum
cogit, animum ex futilibus fortiter abstrahit, vitia denique reserat
et urit.
Articulus 4
De historicis
Qui historiographiae artem tradiderit neminem invenio, nec utrum ego
istud praestiterim dicere debeo, singula tuo examini atque iudicio subiiciens.
Inter historicos vero elegans, doctus, artificiosus, clarus et solers
videtur Livius. Tacitus plus politici quam historici habet; Sallustius
mediat; Flavius Iosephus mirificus est in cunctis et similis Livio; ex nostratibus

Precedente Successiva