Tommaso Campanella, Prodromus philosophiae instaurandae, p. 27
COMPENDIUM DE
RERUM NATURA PRO
Philosophia Humana.
Duce sensu philosophandum esse
existimamus. Eius
enim cognitio omnis certissima est, qua fit obiecto
praesente.
Signum est, quod aliae cognitiones dubiae ad sensum
recurrunt pro
certitudine. Distinguitur in praesentem
sensationem, et anticipationem, quae est
sensatio
praeterita, ex quo nati sumus usque ad praesens, quo incipimus
philosophari:
haec dici solet memoria, et secundum certitudinis obtinet locum.
Tertium habet dicursus, qui fit ab his notis per sensum ad ea quae
consentimus, sed
similitudine horum indagantur, ultimum intellectio
tenet, quae separat communia a
particularibus, quia fit languens
notio in illa propter distantiam obiecti
moventis, et ideo contigua est
imaginationi, quae res incompossibiles copulat et
omnino inseparabiles
disiungit, de quibus postea. Verum communis scientiae sedes
est discursus
et Ratio, quia non omnia possumus sentire et Ratio eo certior
et
realior est, quo sensui vicinior est: econtra imbecilior, quo Imaginationi
magis
appropinquat, et a sensu se alienat.
His positis, elementa cognoscenda in
Philosophia sunt, quae primo
sentiuntur cum anti sumus. Omnis enim aetas consumitur addiscendo.