De Admirandis, Pag. 31
 
Vanini, De Admirandis

/p. 31/DIALOGUS VII.

De Sole, Luna et Astris.

Alex. –

Perlegi quidem his Paschalibus ferijs

tuos Astronomicos libros, Argentorati

elegantissimis typis excussos, in

quibus admiranda et divina sane

de sideribus enarras. Honestissimo tamen

addiscendi desiderio excitatus, quasdam difficultates,

quae non nisi tua opera mihi extricari

et planae fieri possunt, nunc coram te, qui maximo

omnium consensu bonarum literarum

Dictator es iure merito, elucidandas dijudicandasque

profero. I. C. – Perlonge sum ab his laudibus,

sed quanto longius et remotius, tanto propius et

ocius properabo, ut tibi inserviam. Alex. – Merito

te amo, mi dulcissime Iuli, nam totus quantus

es, benignitas et sapientia es. I. C. Si quas dicis

possiderem dotes, tuis potius quam meis

ornatus incederem virtutibus conspiciendus.

Sed, age, quaeso, relictis his laudum ambagibus,

descendamus in arenam disputationis, propone

istas, quas cupis enodari quaestiones ut saltem

nostra ingenia exercere valeamus. Alex. –

Sic faciam profecto. I. C. – Quandocunque libuerit.

Alex. – Imo vero nunc sic incipio et quaero,

an Sol per se calefaciat, an per accidens, per

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum