De Admirandis, Pag. 87
 
Vanini, De Admirandis

/p. 87/ anteferre velis. Alex. – Quia potiore

gaudet praerogativa. I. C. – Unde sumis argumentum?

Alex. – A magnitudine. I. C. – Non inficior

totam aquae faciem, quae comparet, terrae

tractu longe esse fusiorem, etiamsi fluviorum

appendices demantur. At ipsa corpora, si inter

se conferantur, vix, exempli gratia, semuncia

est aqua ad totius assem terrae. Sub omni namque

aqua terram subesse necesse est, non autem

sub omni terra aquam. Aquae profunditas

non multa: nempe passus raro excedit octoginta,

plurimis locis non accedit ad vicenos,

paucissimis ad centenos. Altitudo vero summae

superficiei terrae super aquae superficiem multa.

Iam res non agetur modicis passibus, sed centesimis

millesimis et leucis et parasangis et schoenis.

Profecto, si soli Caspij montes mittuntur

in mare, operibunt quantum vacui patet. Si

Carni demittantur in ultimi Adriatici sinum,

non solum complebunt depressiones, verum etiam

in montis faciem extabit curvum aliquid. Caetera

pars Adriatici maris eodem fato ab Illyricis

agitabitur. Alex. – Non negabis hanc saltem

aquae supra terram commendationem, quia

plures producit animantes. Quam numerosa

praeter immensos terrarum tractus spatiosissimi

Oceani gurgites piscium genera proferunt?

I. C. – Nihil, fateor, mari foecundius, quod crassioris

sit substantiae ac spiritu calorifico undique

suffusum; attamen illud est certum: etiam pisces

ipsos plus terrae quam aquae habere. Alex. – Id

pernego, nam piscium recentia cadavera fluitant,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum