De Admirandis, Pag. 125
 
Vanini, De Admirandis

/p. 125/ et inde pilam in altum eveheret, idem in utraque

pila faceret; at non facit et commodius

poterat longe minore nixu adversus leviorem.

Non igitur pila aut vesica attollitur,

quia subit aqua, sed aqua subit, quia ab aëre

pila tollitur, subit autem, ne, pila decedente,

vacuum detur. Alex. – Perdocte. Sed cur inditum

calcis globum in aquam, ita ut non totus

submergatur, subit aqua nihilominus etiam

qua non circumstat? I. C. – Subtilissimam proponis

difficultatem. Alex. – Proposui alias doctissimis

viris, a quibus varias et subtilissimas excepi responsiones,

in quarum censu tuam constituere

in votis est. I. C. – Quaeso, sodes, illorum referas opiniones.

Alex. – Aliqui in Patavino Gymnasio dixerunt

paulo laxiores poros inesse calci, quos ubi

aqua attigit, illico abit inclusus aër, in cuius

locum, ne vacuum detur, succedit aqua et propterea

ascendit. I. C. – Petere ab illis debebas,

cur aquae accessu effugiat e foraminibus aër.

Alex. – Imo et petij et responderunt quia ab

aqua condensatur atque in angustias cogitur.

I. C. – Sic obijcere poteras: aër non nisi a frigido

densari valet, imbibitur autem in poris aqua,

non solum quae frigida est, sed et quae calida,

imo haec magis et citius. Alex. – Forsitan Pisanos

scholares adinvenies subtiliores in respondendo;

illi siquidem asserebant ab aquae pondere

expelli aërem atque arceri. I. C. – Quomodo id

fiat, ignorare me profiteor. Alex. – In ipsius – aiebant –

spongiosi corporis, in quo aër contine­tur,

superiori parte aqua inest, quae aëris quibusdam,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum