De Admirandis, Pag. 126
 
Vanini, De Admirandis

/p. 126/ portiunculis supernatat, aqua igitur

descendente, aërem inde propelli accidit. I. C. –

At enimvero, cum ad illam pervenerit lineam,

quae superimminen­tis aquae terminus est, quid

erit mox, quod rursus propellere possit aërem?

Alex. – Aërem – inquiunt – ab aqua pulsatum, alium

pellere atque hunc alium et sic successive.

I. C. At cum totus aër ille conclusus a primo

per partem post partem tantum abscessit, quantum

est locus, quem aqua occupavit, tum non

ultra fiet impulsio partium aëris, sed cessabit; oportet

autem assignare aliud, quod aërem pellat

indesinenter, donec abscedat totus. Alex

Veronenses Philosophi profugari asserunt ab

aqua aërem per species contrarias. I. C. Alibi

reiecimus hanc fictitiam specierum facultatem.

Doceri nunc percuperem: quomodo aër

et aqua contraria sunt? Ex aëre aquam gigni

Naturae testantur opera. Alex. Bononiensibus

Academicis sic effari libuit: calcem subit

aqua sursum tendens extra suum planum, quoniam

aër in calcis meatibus existens, in suo

loco non est, quare molitur exitum eoque

succedit aqua. I. C. – At aër non exit nisi diductis

parietibus, non cedunt parietes nisi subeunte

aqua, non ingreditur aqua nisi aëre discedente.

Praeterea dicant mihi perbelli Studiorum

Matris alumni: quomodo extra locum

suum aër est, si tota illa calx in aëris regione est?

Alex. – Parthenopeij scholares mellitissimi calcem

siccam esse testantur ac propterea repetere

quod deest humidum et attrahere igitur.

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum