De Admirandis, Pag. 334
 
Vanini, De Admirandis

/p. 334/ et quas ad partes nervorum extrema pertinent,

in ijs enim sensus praestantissimus».

Alex. At quare nemo seipsum titillat?

I. C. «Quoniam inquit idem subita quaedam horripilatio

est, quod titillare dicimus, subita autem fit

titillatio et repentina, cum anima imparata et

non advertente conctatus fit, at sese tangente aliquo

semper parata et advertens anima est». Eximio quidem

Philosopho assentiri percuperem, nequeo

tamen, non solum enim ego observans et diu

etiam tactus promoveor, sed antequam tangar sola

imaginatione. Ratio huius rei ea mihi esse videtur;

quia nemo sibi est extraneus, itaque non

aeque patimur et certe etiam ex attrectatione

nostra, non nihil motus exoritur. Alex. – Cur in

maestitia expallescimus et frigescimus in externis

partibus? I. C. – Quia spiritus intro retrahuntur.

Alex. – At cur ita accidit? I. C. – Quia tristem

illam speciem in phantasia impressam fugiunt

atque in recessus intimos se inducunt. Alex. –

At si intus spiritus colliguntur, cur tristitia

cor refrigerat, concoctionem labefactat et pulsus

parvus, tardus, rarus et imbecillis evadit?

I. C. – «Quia spiritus – inquit Fernelius[8] – in cor solum

recurrunt, tanquam ad arcem, quare cor vehementius

premitur, et, strangulato calore, pene

obruitur». Laxa sane sententia, nam caloris

contractio concoctionis causa est, ut Hippocrates

docuit et experimentum suadet. Ventres enim

hyeme calidiores. Ego vero dicerem quod

ideo concoctio depravatur, quia spiritus alio

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum