De Admirandis, Pag. 394
 
Vanini, De Admirandis

/p. 394/ appropinquante ortu vel interitu Regum, fere

semper prodigia apparuisse. Quare apud Catholicos

etiam haec viget opinio, Principibus

duos datos esse custodes Angelos; itaque

eos commonefacere debent de futuris eventibus.

Cumque dicat Philosophus hominem

prae caeteris animalibus plures habere operationes

atque ideo multis indigere nam

ipsemet Aristoteles et Plato in Politicis asserunt

diversas secundum speciem operationes melius

a diversis artificibus, quam ab uno solo

perfici – ideo operae pretium erat, ut nonnullis

praeclarissimis viris eam conferrent potestatem,

qua futuros rerum eventus Reipublicae

denunciarent. Hoc autem coelestibus

corporibus factu facillimum est. Si enim illa

herbis et lapidibus quibusdam futura praesentiendi

facultatem impertiunt ut ex gravissimorum

virorum testimonio et experimento

Albertus comprobat – quanto facilius homini,

qui, cum sit medium inter aeterna et corruptibilia,

aptior est ad similes coelestes impressiones

excipiendas. Confirmatur nam

Plato in Menone ait Poëtas nasci, cuius rei signum

est, quoniam multoties quae dicunt ignorant.

Idem in Phaedro asserit Vates, Sibyllas

et Augures a furore duci, mente commotos et

ecstasi correptos appellans. In Ione poësim

dicit rem sacram esse, Dei nuntios Poëtas appellat

et non nisi Deo plenos canere asserit. Alex. –

Vera haec sunt, nam et Ovidius scripsit:

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum