/n. n. 12/ nam quantum tibi debeam
intelligo adeoque a te veniam deprecari
gratus malui, quam culpa carere,
iners, ignavus et ingratus. Praeterea
etiam quae a me scribuntur, quo a vulgo
sunt remotiora, eo propinquiora
calumniae. In clientelam autem tuam
dum se tradunt, virulentos depravatorum
hominum morsus non pertimescent.
Quod superest, Legate Amplissime,
humillime deprecor ut eo animo
accipias, quo multorum qui ad te ante
me scripserunt accepisti, quoque ego, licet
indignus, praesento et offero. Deum
immortalem oro et obtestor ut te publico
bono natum cum nobilissima coniuge
Domina Lucretia Gattinara Lignana,
singularis exempli heroina, ac suavissimis
pignoribus vestris, dominis
meis multis nominibus colendissimis,
omni bonorum genere cumulatum
quam diutissime praestet incolumem.
Vale, rerum tutela mearum.