Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 109
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/109/ Deum promereantur, si Deo exosa illa esse

Paulinus contextus declarat: «Absque fide

impossibile est placere Deo»; et alibi: «Omne

quod non est ex fide, peccatum est». Quem locum

adversus Ethnicorum opera praeclarissima

urget saepissime Augustinus, etsi aliter ego

sentiam, ut in Decreto Tridentino De iustificatione

exactissime a nobis disputatum est adversus

Martinum Kemnitium. Et, ut absolvam

paucis: «Quomodo Deus praesidium ad salutem

sufficiens infantibus in utero matris decedentibus

suppeditat?». Gratia sane sufficiens

baptismus est; at hic denegatur et fluminis

et flaminis et sanguinis, ut recentiores loquuntur.

Sit autem gratia sufficiens naturalis

legis observandae facultas, non datur illa

puerulo sic intermorienti.

His igitur Scholasticorum distinctionibus

non assentiens neque assensurus donec Sancta

Ecclesia Romana, Ecclesiarum mater,

eas confirmarit, respondebo quidem ad

argumentum, sed ruinam pertimescens, humi

serpam (malo namque mihi iratum Horatium,

quam nostrates Inquisitores, quos tanquam

vineae dominicae custodes suspicio

atque deveneror). Malum aliquo modo fit

praeter providentiam divinam. Non enim assentitur;

aliquo modo vero praeter providentiam

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES