Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 127
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/127/Prima haec est: non esse inconveniens

scientiam in se esse certam, quanquam illud,

de quo scientia est, natura sua sit incertum,

quoniam cognoscens naturam cogniti necessario

non sequitur.

Sed allucinatur Boëtius, quod, si enim

Deus posset determinate cognoscere indeterminatum,

cognosceret quoque impossibile;

sed non hoc, quia implicat esse et cognosci;

ergo neque illud. Sequela maioris probatur:

Nam quod impossibile a Deo non cognoscatur,

vel ex hoc intelligi potest, quod repugnet

esse et, per consequens, cognosci. Consimiliter,

cum de intrinseco intellectu et

formali ratione futuri contingentis indeterminatio

sit, sciri non potest determinate. Sciretur

enim sub conditione repugnante principiis

suis, quod implicat. Praeterea si determinate

a Deo cognoscitur, ipsius intuitus

fertur super unam partem determinatam,

imo et illam determinate veram esse cognoscit,

alteram vero determinate falsam.

Quare, si scit A determinate verum, A est determinate

verum; ergo natura sua A est determinatae

veritatis contra Boëtianam responsionem.

Eius autem ratio (scilicet cognoscens non

sequitur naturam cogniti, quare ille potest esse

determinatus, hoc existente indeterminato)

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES