/145/ aliter, quam patiatur natura rei. Cum natura
futuri, qua futuri, sit contingens, nequit Deus
illud cognoscere, nisi tanquam in potentia
ad esse. Si vero cognosci aliter possibile esset,
a Deo certe cognitum esset, qui omnia
possibilia novit. Creatura autem ignorat determinatam
partem contradictionis futuri,
non solum quia impossibile est, verum quod,
etiamsi possibile esset, perfecte tamen et plene
ab illa non cognosceretur. Nec enim
omnia, quae sciri possunt, in cognitionem cadunt
creaturarum atque Dei. Probationem
a physico exemplo sumamus. Quod
Deus non cognoscat determinatum infiniti
numerum, quemadmodum nec homo
non inde infertur Dei ac hominis pariter
cognitionem simpliciter esse adaequatam, etsi
secundum quid. Non cognoscit Deus quod
impossibile est; neque creatura quia pariter
impossibile: quod, etsi possibile esset,
ignoraret tamen. Consimiliter, etsi Deus non
cognoscat futura, ut sic, nisi indeterminata,
quemadmodum homo, ut sunt tamen extra suas
causas in aeternitate repraesentata, determinata
ad unam partem contradictionis ab eadem
agnoscuntur. Non tamen eundem ad modum
ab homine.
Secundo sic obiiciunt: Praevidere hominem