Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 180
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/180/ pessimos promulgat, subdit tamen: «Nisi philosophia

proficiant». Sed dic, sodes, qui potest

esse sapiens, qui, in sapientiae studiis, nullum

omnino fecerit profectum? dicesne citharoedum,

cui nihil profuerit cithara? sed Cardani

sententia quid Atheis, ad confirmandam

opinionem suam, momenti afferet et ponderis?

Sint sapientes pessimi, sint voluptatibus

dediti, effrenata peccandi ferantur libidine:

quid inde? De animorum dubitant immortalitate.

Negatur consequentia. Istorum namque

semiepicureorum error in voluntate est,

non in intellectu. Familiaris tamen quidem

noster hanc Scholasticorum distinctionem

non approbat. Inquit enim: «Voluntas, omnium

consensu et adstipulatione, est potentia caeca,

quae non nisi praevia intellectus consultatione

operatur». Non igitur potest esse error in

voluntate, quin prius fuerit in intellectu. Quis

tam vesanus fuerit, ut caecum aberrare dixerit

a via, non vero eum qui ducit? Error sane

huic adscribatur oportet, si recte ratiocinabimur,

qui qua debuit non est ingressus

via, prout sui erat officium et novisse et ingredi,

non vero illi, qui nullo modo deflexit, sed

sequendo ductorem, suis partibus satisfecit.

Consimiliter non errat voluntas, quae caeca

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES