Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 203
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/203/ intelligentiam a rerum formis speciebusve,

sed per essentiam suam, quae omnium est rerum

similitudo, cognoscat. Si vero habita

mentio fuerit de eo quod secundo intelligitur,

Deum non se tantum, sed etiam omnia

intelligere, quare Aristoteles, cum dixerit Deum

se solum intelligere, ad id, quod primo intelligitur,

respexisse. Thomas Argentoratensis

tueri se a contradictione Aristotelem dicit,

cum in Metaphysica cognitionem rerum, quae

sunt extrinsecae, Deo abnuerit, in Ethicis

et alibi eandem illi tribuerit. Vult enim uno

modo dici posse Deum intelligere aliquid ut

primarium obiectum, altero ut secundarium.

Si de primo sermo habeatur et ratio, Deum

nihil extra se intelligere, quod et voluisse dicit

Augustinum, in Libro de quaestionibus octogintatairo et in commentario In

Genesim, scribentem Deum nihil extra se intueri.

Si vero de secundo fuerit controversia, Deum

alia extra se intelligere; quod et dixisse quoque

Augustinum affirmat, cum in 6. De Trinitate

scripserit Deum omnia, quae per Verbum

fecit, in Verbo cognoscere, et hoc modo

defendi posse Aristotelem putat.

Aureolus putavit aspectum et intuitum

Dei ad ipsam eius essentiam duntaxat terminari,

eminenter nihilominus attingere omnia,

non ita tamen ut plura sint, quae intelligantur.

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES