/264/ foeminam dicit esse accessorium quiddam.
Et Vives, ut rigidus Peripateticus habeatur,
ita scribit: «Foemina est mas imperfectus, quippe
frigidior, ut ex inopia videatur nata foemina». Desumpsit
ex Aristotele, qui, in libro 2. De generatione animalium,
cap. 3., inquit: «Foemina quasi mas laesus est»; et [in] libro 4.,
cap. 6., ait: «Sunt foeminae sua natura debiliores frigidioresque,
et sexum foemineum quasi laesionem naturalem
et detrimentum esse putandum est».
At ipsa sane verborum barbaries sufficiens
esset ad nostrorum Philosophorum errorem
redarguendum. «Animal occasionatum» barbara
quidem locutio est; latine «mutilum
atque interceptae perfectionis» sive «affectae»
(ut ait Cicero), ut communiter dicitur, «inchoatae».
Sed rationibus, non verbis, rem expendamus:
Si non nisi ex masculo et foemella ducunt
ortus suos animantes perfectiores,
utrumque aeque necessarium fuit in natura
sua, alterum quidem propter alterum, utrumque
propter specierum perpetuationem. Hanc
autem Natura intendit ex principali, ut dicitur,
intentione: pariter ergo sexum foemineum,
sine quo illa haberi non potest. Ad
haec: est perfectio quaedarn speciei foemineitas,
quia sexus non nisi in speciebus perfectis
distinctus est. Praeterea, ex Aristotele, 2. Physicorum,