Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 288
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/288/ licet adnotare nostris orationibus et sacrificiis

non mutari Deum ex irato in benignum,

ut vulgus existimat. Si enim Deus

mutari potest, erit non semper idem, quare, si

antequam mutetur Deus est, postquam

mutetur Deus non est, quippe velle, quod

est in Deo, Deus est, quare, si non habet eandem

semper voluntatem, nec eandem deitatem.

Haec: autem una cum sit, utpote

infinita, si abest, non alia in ipso remanet: duo

enim nequeunt esse infinita, essent enim

duo principia prima, quare non erit Deus.

Item imperfectum quid est mutatio, quare

homines mutabiles imperfectissimi dicuntur.

Sapientis autem esse ducimus mutare

consilium in melius. At haec praedicatio

Deo non convenit, qui semper optimum

eligit. Adde, quod mutatio provenit ex aliquo

novo eventu, atqui in Deo nihil est novi,

sed ab aeterno cuncta in ipsius fuerunt

contemplatione et quoad substantiam et

quoad ad circumstantias etiam minutissimas.

Orationes autem et sacrificia Deo exhibemus

tanquam media ab ipso nobis proposita

ad aeternae salutis consecutionem. Scholastici

dicunt mutari Deum quoad effectum, non

quoad affectum: quod sane quomodo intelligi

possit non video. Deus enim causa est

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES