Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 316
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/316/ Primo: Si Deus contingenter ageret, indeterminate

ageret, sed agere indeterminate

dicit imperfectionem agentis. Ergo Deus

non agit contingenter, quippe removenda

omnis est a Deo imperfectio.

Maior probatur: Si necessarium est quod

non potest non esse, ergo necessario agere

est non posse non agere. Contingenter igitur

agere est indeterminate agere, siquidem

contingens est quid indeterminatum.

Minor patet: Esse namque aliquem de re

aliqua efficienda indeterminatum ex aliquo

defectu provenit, vel quia non sapienter

consuluit, vel non recte quomodo in effectum

res deducenda percipit, quae divinae

sapientiae repugnant.

Secundo: Aut Deus ab aeterno determinavit

quaecunque fecit, facit et faciet, aut non.

Secundum concedi nullo modo potest; hoc

enim modo foret aliquid vel fuisset vel futurum

esset, quod ex Dei voluntate determinationeque

factum non esset vel non fieret.

Si detur primum, Deum scilicet omnia ab

aeterno disposuisse, tunc quaeritur, aut igitur

quae futura et a Deo determinata sunt, poterunt

aliter esse quam erunt, aut non. Si

concedatur secundum, omnia, fatali quadam

et necessaria consecutione, evenient iuxta

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES