/p. n. n. 11/ nunc beneficentiae tuae radijs illustrati,
coruscant atque splendescunt!
Non mirum igitur si aureo Soli
omnes te comparent, ego praeferam.
Auriferos ille radios semper
ubique vibrans, me nunquam auro
locupletavit. At si Excellentia tua semel
benignis me aspiciet oculis, statim
aurescam. Quod superest, heros
invictissime, humillime deprecor ut,
si quando Reipublicae regendae occupationibus
per aliquot horas defungi
Excellentiam tuam contingerit atque
aliquid ei laxamenti imperare visum
sit, his meis philosophicis colloquijs,
quae tui nominis aeternitati consecravi,
animum gravioribus rebus defessum
recrees atque reficias.
Excellentiae Vestrae
obsequentissimus,
Iulius Caesar Vaninus